- UTHINA
- UTHINAurbs Africae mediterranea Ptol. Stephan. et Polyhio, etc. Colonia et urbs olim Episcopalis Africae littoralis, sub Archiepiscopo Carthaginiens. a Carthagine 34. mill. pass. in Oceas. Punicarum in Africa urbium, inquit Cl. Bochartus, si Carthaginem demas, nulli cessit Utica; unde Appianus: Ι᾿τύκη Αιβύης μεγίςτη μετα Καρχηδόνα πόλις. Stephan. eam scribit esse Τυρίων ἄποικον, h. e. Tyriorum coloniam. Ita Iustinus, l. 18. c. 4. Cum et opibus et multitudine Tyrii abundarent, missâ in Africam iuventute Uticam condidêre. Itaque de antiquitate non parum gloriabatur; quin et eô nomine Carthagini praeferebatur. Aristoteles in libro mirabilium: Τῆς δὲ Λιβύης εν Ι᾿τύκῃ καλουμεν´ῃ ἥ κεῖται μεν`, ὡς λέγουσιν, εν τῷ κόλπῳ τῷ μεταξὺ Ε῾ρμέτας καὶ τῆς ἵππου ἄκρας, ἐπέκεινα τῆς Καρχηδόνος ὡς ςταδίους διακοσίους. ἣ καὶ πρότερον κτιςθῇναι αὐτῆς τῆς Καρχηδόνος ἔτεσι διακοσίοις ὀγδοήκοντα ἑπ᾿τὰ, ὡς ἀναγέγραπται εν ταῖς φοινικικαῖς ἱςτορίαις, i. e. in Libyae Utica quam vocam, quam in sinu sitam esse aiunt, inter Mercurii et Hippi promontoria, ultra Carthaginem stadiis fere ducentis atque annis 287. ante Carthaginem esse conditam, ut in Phaeniciis historiis scriptum legitur. Velleius Paterculus, l. 1. c. 2. circa codri tempora, qui Sauli, Israelitarum primi Regis aequalis fuit, Tyrios paucis annis post Cades Uticam condidisse refert. Silius, l. 3. v. 241.Proxima Sidonits Utica est effusa maniplis,Prisca situ, veterisque ante arces condita Byrsae.Ulica enim, vel Ityca Punice Atica, i. e. prisca dicebatur Bochart. Nic. Lloydius. Baudrando Utica nunc omnibus Biserta, Arab. Bensert, utbs regni Tunetani, satis ampla et munita, sed praticâ infamis, cum portu capaci, seu verius sinu parvô in ora Maris Africi. Hîc Gn. Nevius, tertium inter Comicos locum obtinens, apud Volcatium, Româ inimcorum factione eiectus obiit; ut et Cato, hinc Uticensis dictus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.